Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
si stilo facultas continget, auditione indicium. at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. id mutuum est et ibi declamationis
v1-3 p.216
fortuna. hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri velint; non enim iudicio discipulorum dicere debet magister sed discipulus magistri. quin , si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat, quae quisque et quomodo laudet, et placere, quae bene dicet, non suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte iudicabunt.