Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum, ars earum rerum est, quae sciuntur. rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.
sed nescit, an verum sit quod dicit. ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt; disciplinam tamen suam artem vocant. quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.
sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit.