Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. quod non artis sed hominis est vitium. haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata.
nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.