Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. item non evertit opus rhetorice, quod efficit. neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile.
nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.
non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat. ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse, quae sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui