Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.

tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.

nam rhetorice non est contraria

v1-3 p.340
sibi. causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. nec , si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;