Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam. Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum.

in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.

nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.