Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione

v1-3 p.304
produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.

et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis.

ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi. quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.