Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.
hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati. id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit. est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi. quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν.
haec opinio originem ab Isocrate (si