Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ante omnia, quid sit rhetorice. quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est. prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant; alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt. eorum autem,

qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.