Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati. id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit. est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi. quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν.
haec opinio originem ab Isocrate (si
v1-3 p.302
tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit. qui , cum longe sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν; neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum suadae medullam vocat.