Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum. nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione. denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.

igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus. ars erit, quae disciplina percipi debet; ea est bene

v1-3 p.300
dicendi scientia. artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio. haec omnia rursus diducuntur in species; sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.