Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt. nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes.

iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae

v1-3 p.288
dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit.

at illi hanc vim appellant, quae est potius violentia; cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.