Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia; doctis est et electio et modus. his accedit, quod a cura docendi quod intenderunt recedunt. itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia

v1-3 p.286
frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.

sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt; ut lumina non inter umbras, quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt. itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.

nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.