Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit,
erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur; sed mutantur pleraque causis, temporibus, occasione, necessitate. atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur.