Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur.
est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent. illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est; verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.