Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer. non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit;
quorum in prinis inspici mores oportebit. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore; sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium.
nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior
neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.
sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet. ipse nec habeat vitia nec ferat. non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris,