Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

assiduus potius quam immodicus. interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris,

altera securitatem parit. in emendando, quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.

ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores referant. licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione

v1-3 p.214
suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. vix autem dici potent, quanto libentius imitemur eos, quibus favemus.

minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia; quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. ita fiet, ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat,

atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat. illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis. supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint,

laude. vultum igitur praeceptoris intueri tam, qui audiunt, debent, quam ipse qui dicit; ita enim probanda atque improbanda discernet,