Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur. in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit.

et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo; cum poterit. sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius

v1-3 p.208
rhetore opus est. at si rhetor prima officia operis sui non recusat,

a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius desideratur. an ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque controversiae continentur? ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam.

quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?

an non in foro narrandum est? qua in parte nescio an sit vel plurimum. non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio: ut, sitne parvis argumentis credendum,

et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare. quae qui pertinere ad

v1-3 p.210
orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.