Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

conscius sum mihi, quantum mediocritate valui,

v10-12 p.500
quaeque antea scierim, quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter ad notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit.

vereor tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus ad pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.