Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
qui primum renuntient sibi, quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri, minores, sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent, quantam rem petant, quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent. nam id, quod prius quodque maius est, ut boni viri simus,
v10-12 p.502
voluntate maxime constat; quam qui vera fide induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet.