Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quid porro est honestius quam docere quod optime scias? sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur; sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.
ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam ad tuto collocarit et sentiet [*]( sentiet, Obrecht: sententia et, G. ) vivus eam, quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.