Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, [*]( praccipiuntur, Buttmann : praenmultur, G. ) ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. longam enim facit operam quod repugnamus; brevis est institution vitae honestae beataeque, si credas. natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora uolentibus promptum est, ut vere intuenti mirum sit illud magis malos esse tam multos.

nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore [*]( tempore, early edd.: corpore, G. ) adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent. omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus.