Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

annon his poscimus, pollicemur, uocamus, dimittimus, minamur, supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus; gaudium, tristitiam, dubitationem,

v10-12 p.290
confessionem, paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?

non eaedem concitant, inhibent, [*](after inhibent the MSS. add supplicant, rightly deleted by Slothouwer. ) probant, admirantur, verecundantur? non in demonstrandis locis ac personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem? ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur.

et hi quidem, de quibus sum locutus, cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus; alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas; quod est genus quam longissime in actione fugiendum.

abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus; quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. ergo ut ad se manum referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere.