Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.

humerorum raro decens adlevatio atque contractio est; breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus tingunt.

bracchii moderata proiectio, remissis humeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentes locos maxime decet. at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci respondent, exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.

manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest, quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam consequantur. nam ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam, ipsae loquuntur.