Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque id in manibus solum, sed in omni gestu ac voce servandum est. non enim aut in illa periodo, stetit soleatus praetor populi Romani, inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est; aut in illa, caedebatur in medio foro Messanae,

v10-12 p.292
motus laterum, qualis esse ad verbera solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda;

cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio, quorum ars omnis constat imitatione.

est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.

vitiose vero idem sinistrum quasi humerum petens in latus agi solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant. duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et

v10-12 p.294
narrationi non commodatus.