Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo. sed haec amictus observatio, dum incipimus; procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, sinum conveniet.

laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. et ut vox vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem.

itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo reicere solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinum sinistro brachio non

v10-12 p.324
subiciamus? habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.

cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.

quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.