Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est. haec sunt vel illustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator.

primum , quos, apud quos, quibus praesentibus sit acturus. nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic etiam facere. neque eadem in voce, gestu, incessu, apud principem, senatum populum, magistratus, privato, publico iudicio,

v10-12 p.326
postulatione, actione similiter decent. quam differentiam subiicere sibi quisque, qui animum intenderit, potest; tum qua de re dicat, et efficere quid velit.

rei quadruplex observatio est. una in tota causa. sunt enim tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes, pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non summae meminerimus.

altera , quae est in differentia partium, ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo. tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia. quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur, vis omnis aufertur.

igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. in senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus.

v10-12 p.328
De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.