Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior mediis cruribus optime terminatur,
sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam [*]( tunicam, Spalding : togam, MSS. ) fuerit; nunquam certe sit inferior. ille , qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec fluat. pars togae, quae postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet. sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus; cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit. quod non utique captandum est; videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium; idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque praecipiunt. quo magis miror Plinii