Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. neque ero tam credulus, ut, qui [*]( qui fieri videam, Spalding : quam ficri, MSS. ) habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire. [*]( ei artem quoque audeam impertire, Spalding : et actem ( or autem) quoque ad animum pertire (pertinere or partire) MASS. )
magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. quid ? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum immemores acta pueritiae recordari?
quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim [*]( vim, added by Regius. ) orandi extulisset. non