Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod potest pugnare inter se videri. verum utrumque ac merito laudatur; causarum enim [*]( causarum enim, Spalding : causa enim enim, G. ) modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. in utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.

memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum,

v10-12 p.212
sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat. neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur.

sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.

quid ? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt. ita , cum semper cogitatio ultra eat, [*]( ultra eat id, Halm : ultre ad id, G: ultra id, codd. mon . Argeutorat. ) id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quaedam manus

v10-12 p.214
acceptum ab inventione tradit elocutioni.