Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
enim rerum modo sed etiam verborum ordinem
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturae, cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus. quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus,
velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa. unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione [*]( causa, cogitatione, early edd.: sint cogitationes, MSS. ) ipsa contineamus. [*]( contineamius, Slothouwer: contineat, MSS. )
artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides. cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset,