Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum,
sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
quid ? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt. ita , cum semper cogitatio ultra eat, [*]( ultra eat id, Halm : ultre ad id, G: ultra id, codd. mon . Argeutorat. ) id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quaedam manus
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. neque ero tam credulus, ut, qui [*]( qui fieri videam, Spalding : quam ficri, MSS. ) habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire. [*]( ei artem quoque audeam impertire, Spalding : et actem ( or autem) quoque ad animum pertire (pertinere or partire) MASS. )