Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:

eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. quid ? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum immemores acta pueritiae recordari?

quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim [*]( vim, added by Regius. ) orandi extulisset. non

enim rerum modo sed etiam verborum ordinem

v10-12 p.216
praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.