Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.

indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. cuius rei

v10-12 p.210
observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et quantum recipiant aures. non habet res mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent.

adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut [*]( fit ut, Halm : fiat, MSS. ) dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur. nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis. alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo.

quod potest pugnare inter se videri. verum utrumque ac merito laudatur; causarum enim [*]( causarum enim, Spalding : causa enim enim, G. ) modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. in utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.