Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

profert enim mores plerumque oratio et animi secret detegit. nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas; quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet. nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.

in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur. at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur. simpliciora militares decent.

philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.

non

v10-12 p.174
enim sola illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur, saxa atque solitudines voci respondent; sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.

at vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.

est quod principes deceat, aliis non concesseris. imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.