Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur; da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum ferre prae se videbuntur. ego te consulem putem, inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes senatorem?

v10-12 p.176
uox honestissimae libertatis; non tamen ferres quemcumque dicentem.

negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis. eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit ratio et declamantium est; non enim semper ut advocati sed plerumque ut litigatores dicimus.

verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia diligenter est custodienda. utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores. aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur. quid asperius lictore Verris: ut adeas, tantum dabis?

quid fortius illo, cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: ciuis Romanus sum? quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset?

denique non modo quot in causa

v10-12 p.178
totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.

eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt; aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia. iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia. sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.

nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas, interest. facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.