Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae; sed modo

v10-12 p.168
id virtuti senatus, modo providentiae deorum immortalium adsignat. plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi. erant enim illa tuenda, [*]( illa tuenda, Halm : intuenda, B. ) cum obiicerentur.

in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:

  1. cedant arma togae, concedat laurea linguae; [*]( linguae, B: laudi, vulgo. )
et
  1. O fortunatam natam me consule Romam;
et Iovem illum, a quo in concilium deorum advocatur; et Minervam , quae artes eum edocuit; quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.

verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est. nam quis reprehendat haec: quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius? et paulo post apertius:

an decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem est beneficium. quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?

arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec

v10-12 p.170
aliter adfuturos fuisse proponunt. nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter aduersarios quod Pythagorae inter discipulos potest ipse dixit. sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium.

defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate; quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete. quid fuisset tumidius, si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium, se defendente? at ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: equitis autem Romani esse filium, criminis loco poni ab accusatoribus, neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.

impudens , tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus. videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis

v10-12 p.172
habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.