Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit. aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.
eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi nunquam in agendo immodice adrogauit. illius sunt enim: si quid est ingenii in me, quod sentio quam sit exiguum, et, quo ingenio
quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogauit sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset eam consequi, dixit.
in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.