Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hoc qualecunque discrimen raro admodum eveniet: idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac [*]( deceat facere ac, 2nd hand of cod. bamb .: persuadere ae, B: deccat ac, cod. mon . ) dicere honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter. minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.

cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire. in primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo, sed plerumque etiam odium.

habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris; ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia

v10-12 p.164
hoc facere tanquam maiores videmur; et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. at qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.

inde invident humiliores, (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni. plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem; sed in veris quoque sufficit conscientia. reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.