Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. ab aliis ergo laudemur; nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere, etiam cum ab alis laudabimur, decet. neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte; quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset.

et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae; sed modo

v10-12 p.168
id virtuti senatus, modo providentiae deorum immortalium adsignat. plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi. erant enim illa tuenda, [*]( illa tuenda, Halm : intuenda, B. ) cum obiicerentur.

in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:

  1. cedant arma togae, concedat laurea linguae; [*]( linguae, B: laudi, vulgo. )
et
  1. O fortunatam natam me consule Romam;
et Iovem illum, a quo in concilium deorum advocatur; et Minervam , quae artes eum edocuit; quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.

verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est. nam quis reprehendat haec: quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius? et paulo post apertius: