Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam

v10-12 p.160
suam honoribus summis esset aestimaturus. maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire, quam quod praeterisset. et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.

itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset. quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.

et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus; nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse; aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.

hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si

v10-12 p.162
cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. neque nos simus tam humiles, ut quae laudamus inutilia credamus.