Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis
nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco. sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta. nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
aliquando tamen et haec dissentiunt. quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?