Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque enim fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum
ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem; quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum. scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore. ita enim servabitur pondus, et innatans [*]( innatans, Stoer: unatrans, B. ) illa verborum facilitas in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.
ac nescio an, si [*]( si added by ed. camp . ) utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. scribendum ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, [*]( sic dicere, Peterson : inicere, B. ) ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque