Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hoc , dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus; deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus.
sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur. ars enim semel percepta non labitur, [*]( labitur, ed. gryph : capitur, MSS. ) stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur.
vel soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus. est et [*]( et, added by Spalding. ) illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior [*]( utilior, carly edd.: utilitatis, B. ) quam haec proxima.
diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. studendum vero semper et ubique.