Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. in hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit.
illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut [*]( vel in his, Bonnell: ne in his, B. velut, Halm : vel in, B. ) summas in commentarium et capita conferre. facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. ego autem ne scribendum quidem puto, quod non [*]( non, added by Regius. ) sinus memoria persecuturi. nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.
parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.