Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni est), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam

v10-12 p.144
exhortandis in hanc spem, qui foro praeparantur, utile exemplum.

neque vero tanta esse unquam debet [*]( debet, added by Herzog. ) fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper. neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat.

declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint; quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant. sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur.

si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi [*]( consequi, added by Spalding: non sequi, 2nd hand of cod. bamb . ) utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur.