Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere. alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.

peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab allis avertimur, et ex

v10-12 p.132
memoria potius res petimus quam ex materia. plura sunt autem, si utrimque [*]( utrimque, Boonell: utrumque, MSS. ) quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.

Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quoddam [*]( praemium quoddam, cod. Harl . 4995: primus quid, B. ) amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare [*]( intrare portum, MSS: instar ports, Meister . ) portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit,

siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus uocem statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?