Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit. nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur. sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur; tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter possint; mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est, quae quidem maxima ex parte memoria constat. ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt.
eo tandem [*]( tandem, Madvig: tamen, MSS. ) pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus
sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.