Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae vero patitur hoc ratio, [*]( ratio, cod. Harl . 4995: oratiu, B. possit. frotscher , Bonnell: sit, MSS. omittere, Bonnell: mittere, B. ) ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet? nam saepe ea, quae opinati sumus et contra quae
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui semper idem laborandum est. neque ego hoc ago ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. id autem maxime hoc modo consequemur.
nota sit primum dicendi via. neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum. nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps; quae ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine confusione non possint.
quisquis autem via dicet, ducetur [*]( ducetur dicet, Eusser. ) ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. deinde , quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis