Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((6) ib. 113. Plut. Cato mai. 15. Aur. Vict. v. ill. 47, 7. —) Ceteris virtutum generibus varie et multi[*](multi om.F1Ra) fuere praestantes. Cato primus Porciae[*](porcie o. portiae F2ava. G. -tio R. poratiae F1) gentis tres summas
in homine res praestitisse existimatur, ut esset[*](existimatur ut esset F2S. -turus esset r. -tus ut esset H. -tus est ov) optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi omnia , etiamsi non prius, attamen[*](ac tamen F1a) clarius fulsisse in Scipione Aemiliano videntur, dempto praeterea plurimorum odio, quo Cato[*](////cato F. uocato a) laboravit. itaque sit proprium Catonis quater et quadragiens causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum.[*]((12) Varro ap. Val.M. III 2, 24. Gell. II 11. Sol. 1, 102. 103. (Amm. Marc. XXV 3, 13. Dion Hal. X 36. XI 25. Liv. III 43.) — (14) Fest. p. 190, 31. cfr. Pl. XXII 9.— (19) Fest. ib. cfr. Pl. XVI 14.) Fortitudo in quo maxime[*](maximae F. -ma vet. Dal.) exstiterit[*](constiterit a.an enituerit? cfr. § 123 init.) inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. Q[*](Q. R(?) v. que a. -quae (qua F2) DF1E). Ennius T[*](titus Fa) . Caecilium[*](Aelium Bergk coll. Liv. XLI 1, 7. Enn. ap. Macrob. VI 3,3) Teucrum[*](Dentrem H Brot.S) fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. L. Siccius[*](Sicinius Sol. va. G) Dentatus, qui tribunus plebei[*](plebeie o. -bis ava.S) fuit Sp. Tarpeio A.[*](A. Sol. v om. ll) Aternio[*](aternio (-no R) ll.J. Aterio Sol.H. Ae- ternio G. Thermo v) cos. haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo.[*]((1) Liv. III 31, 6. Dion. Hal. X 49. —) idem spolia cepit XXXIIII[*](XXXIII ava. H) , donatus hastis puris duodeviginti, phaleris[*](faleris F. ua- a) viginti quinque[*](/////quibus F1. quib; a) , torquibus tribus[*](tribus om.F1a) et octoginta, armillis CLX, coronis XXVI[*](XXXVI F2E2v a. Bas.), in iis[*](in is D. cfr. Fest. om.av. in rJ. i. e. O Rossbach) civicis XIIII, aureis octo, muralibus[*](mura- bilibus F1. mira- a), tribus, obsidionali una[*](uno F1a), fisco aeris, X[*](XX az. ingenti R) captivis et viginti simul bubus[*](simul bubus G. milibus E('?)zv. simi- r), imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus , praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno
ex ducibus T. Romilio[*](romilio ll.zH. -mvlio F2G. -lo v) ex consulatu ad populum convicto male[*](dist.va. H(S)) imperatae[*](imperatae (-te R2) rei R2S. -ritati rei F2. -ratis eius R1. -ritatis (-ratatis E) eius r. acti imperii rei v) rei militaris.[*](cfr. Val. M. III 6, 1. — (5) Liv. VI 20, 7 sq. —) Haut minora forent[*](forest Manlii vaD) Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu vitae. ante decem et septem[*](decem et septem aD. decem (-ces FR1) septem r. deci- mum septimum (annum) G. XVII J. XXII v) annos bina ceperat spolia . primus omnium eques muralem[*](muralem ll. Brot.(D). om. et ante sex pos. v(S) acceperat coronam, sex civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adverso corpore exceperat [*](C. U e Liv. VI 20, 8), P. Servilium[*](sergilium R2) magistrum equitum servaverat, ipse vulneratus umerum, femur[*](ac femur va.S) . super omnia Capitolium summamque rem[*](summam qua rē F1. -maque (-qua d) re ad) in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo servasset.
[*]((14–22) Sol. 1, 104. 105.) Verum in his sunt quidem[*](quidam a. (an uirtutis quidem?)) virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendiis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus[*](saluus Welzh. -uo D. seruū F1. -ruo rv.-ruato O Bossbach), plurimis postea stipendiis[*](uno (sc. stipendio) ll. v. cfr. Welzh. p. 20 n. 1. animo D. (utili) sumpto Müller em. I p. 16. trunco O Rossbach) debilis miles. bis ab Hannibale captus — neque enim cum quolibet hoste res fuit[*](ras (r//s F1) fuit F1R1. adfuit a. reftitit R2) —, bis vinculorum[*](uisu inculorem F1. uisum (uis in d) oculorum ad) eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. sinistra manu sola quater pugnavit, uno die[*](uno die ego. om. ll.v. cfr. Sol., qui tamen Plinii verba videtur male distinxisse) duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus
Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura[*](praeturae F1Ra. -torio dTva.Bas.) sacris arceretur a collegis ut debilis, quos[*](quasi (pro quos hic) F2) hic coronarum acervos constructurus [*](aceruo constricturus (c???tri- F1)F1a) hoste mutato! [*]((6) ib. 105. —) etenim plurimum refert[*](fe fert F1a), in quae cuiusque virtus[*](uirtuus F1D) tempora inciderit. quas[*](quos Fa) Trebia Ticinusve aut Trasimennus[*](thrasimmenus F2. terrassi- R. thirassimennus F1. therasimen' a) civicas dedere? quae Cannis[*](annis F1a) corona merita, unde fugisse virtutis[*](indefesse F2 uirtutis F2v. -utē R. -ute r) summum opus fuit? ceteri profecto victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam.Ingeniorum gloriae quis possit agere dilectum[*](dilectum Fo. delict- a. de- lect- r (?) v) per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque varietatem, nisi forte Homero vate Graeco nullum felicius extitisse convenit, sive[*](sibi (bis) F1) operis forma[*](forma Strack. fortuna ll. v) sive materie[*](materiae Fa. -ria va.S(J)) aestimetur? [*]((16) Plut. Alex. 26. cfr. Pl. XIII 3. —) itaque Alexander Magnus — etenim insignibus iudiciis optime citraque invidiam tam superba censura peragetur— inter spolia Darii[*](darei F) Persarum regis unguentornc scrinio capto, quod erat[*](erato DF1. erat de EaoD. an erat caelato?) auro, margaritis gemmisque pretiosum[*](pretios/// F1. p???ciosis a), varios eius usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti bellatorem et militia sordidum: immo Hercule, inquit, librorum Homeri custodiae detur, ut pretiosissimum[*](p???cio- sissimū F2o.- -mi F1a) humani animi opus quam maxime diviti opere[*](operi F2) servaretur. [*]((23) Val. M. V 6 ext. 5. Plut. Alex. 7. Ael. VH III 17.)[*]((2) cfr. Plut. ser. num. vind. 17, 560e. — Sol. 1,117 —119. —)idem[*](idem FEv(U). item roH) Pindari vatis[*](uatis//// F. -tis tum a. -tis ut d) familiae penatibusque iussit parci, cum Thebas raperet, Aristotelis philosophi patriam suam credidit[*](caperet F2va. S(J) suam credidit (-debat o) zo. condidit ll. v. cfr. Rūck Rob. I p. 254. (suam post patriam semel omisso credidit mutatum est in condidit))
tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit. Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis. Sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire[*](sepeliri va.S) Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis, Lysandro eorum rege in quiete saepius admonito ut pateretur humari delicias suas. requisivit rex, qui[*](qui ll.v(S). quis H(JD)) supremum diem Athenis obissent[*](obissent U. -sset ll.v(D)), nec difficulter ex his[*](iis R(?)va.D) quem dens significasset intellexit pacemque funeri dedit.